A Prophecy of Immortality (Dargaard)

Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum Non omins moriar multaque pars mei Vitabiet Libitinam... usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scander cum tacita virgine pontifex Dicar, qua violens obsterpit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam