Thy Fleeing Time (Dargaard)

Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis er instanti senectae adferet indomitarque morti; non, si trecenis, quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi Conpescit unda, scilicet omnibus, quicumque terrae munere vescimur, enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni. Frustra cruento Marte carebimus Fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus austrum. Visendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus Infame damnatusque longi Sisyphus aeolides laboris. Liquenda tellus et domus et placens Uxor neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur. Absumet heres Caecuba dignior Servata centum clavibus et mero Tinguet pavimentum superbo, pontificium potiore cenis.